Previous: condonatioNext: condormio


con-dōno, āvi, ātum, 1, v. a.

I. Aliquid (aliquem) alicui, to give something to one, to present, deliver up (in good prose; most freq. in Cic.; not in Quint.).

A. In gen.

1. Prop.: pallam, Plaut. Men. 4, 2, 94: pateram tibi, id. Am. 1, 3, 38: apothecas hominibus nequissimis, Cic. Phil. 2, 27, 67: omnia certis hominibus (corresp. with dare), id. Agr. 2, 6, 15: facultas agrorum suis latronibus condonandi, id. Phil. 5, 3, 6 Wernsd. N. cr. (cf. Zumpt, Gram. 661): hereditatem alicui (praetor), to adjudge, id. Verr. 2, 1, 41, 105.—

2. Trop., to give up, surrender, deliver up, sacrifice, devote, bring as an offering: aliquid dicioni, judicio potestatique alicujus permittere et condonare, Cic. Agr. 2, 15, 39: aliquid potentiae alicujus, id. Fam. 5, 18, 2: consuli totam Achaiam, id. Dom. 23, 60: aliquem cruci, Plaut. Rud. 4, 4, 26: omnes inimicitias rei publicae, Cic. Phil. 5, 18, 50: ne patiamini M. Caelium libidini muliebri condonatum, id. Cael. 32, 78: ut M. Aemilius cum suā dignitate omni ... vanissimae genti condonetur, id. Scaur. 22, 45; cf.: seque vitamque suam reipublicae, Sall. J. 79, 9: suum dolorem ejus voluntati ac precibus, Caes. B. G. 1, 20.—

B. Esp., to give a debt to one, i. e. to remit, acquit from.

1. Prop.: pecunias creditas debitoribus, Cic. Off. 2, 22, 78.—More freq.,

2. Trop.

a. To pardon, remit an offence: ut crimen hoc nobis condonetis, Cic. Mil. 2, 6: uti Jugurthae scelus condonaretur, Sall. J. 27, 2.—

b. To pardon, refrain from punishing a crime out of regard or favor: meam animadversionem et supplicium, quo usurus eram in eum, remitto tibi et condono, Vatin. ap. Cic. Fam. 5, 10, 2: alterius lubidini malefacta condonare, Sall. C. 52, 8: tres fratres non solum sibi ipsis, neque his tot ac talibus viris, neque nobis necessariis suis, sed etiam rei publicae condonaveris, Cic. Lig. 12, 36: non sibi ac defensioni suae condonatum esse Oppianicum, id. Clu. 39, 109: datus est tibi ille, condonatus est ille, id. Planc. 31, 75; id. Fam. 13, 73, 2: filium sibi, Liv. 3, 12, 8: unum tot Claudiis deprecantibus, id. 3, 58, 3: Divitiaco fratri (sc. Dumnorigem), Caes. B. G. 1, 20 fin.

II. Aliquem aliquid or absol., to present one with something (only in the foll. exs.): si quam (rem) debes, te condono, Plaut. Bacch. 5, 2, 24; so id. Pers. 5, 2, 36: argentum, quod habes, condonamus te, Ter. Phorm. 5, 8, 54: aurum aliquem, Afran. ap. Non. p. 497, 29.—Pass. impers., with acc. of thing: habeo alia multa quae nunc condonabitur, Ter. Eun. prol. 17.