Previous: exornatusNext: exoro


ex-orno, āvi, ātum, 1, v. a., to fit out, equip, furnish, supply with any thing.

I. In gen. (rare; not in Cic.): nullae magis res duae plus negoti habent (sc. quam navis et mulier) forte si occeperis exornare, to give them an outfit, Plaut. Poen. 1, 2, 3 sq.: dum vicinitatem armis exornat, Sall. C. 36, 1; so, classem, Just. 5, 6: aliquem veste, nummis, familia, Phaedr. 4, 22, 23; cf.: is homo exornetur graphice in peregrinum modum, be fitted out, dressed, Plaut. Trin. 3, 3, 38: rebus paratis atque exornatis nuptiis, set out, arranged, id. Aul. 4, 10, 54: convivium omni opulentiā, Sall. J. 85, 39: aciem, id. ib. 52, 5.—Absol.: consul omnibus exploratis, credo dis fretus ... tamen pro rei copia satis providenter exornat, provides, Sall. J. 90, 1 Kritz. —Transf.: hominem exornavit, mulierem qui abduceret, has employed, fitted out, Plaut. Ps. 4, 7, 110 Ritschl N. cr.; cf.: utrum aliquem exornari oportuit, qui istaec prohiberet, Auct. Her. 4, 15, 22 fin.

II. Pregn., to deck out, adorn, embellish (the class. signif. of the word).

A. Lit.: ea signa emere soleo, quae ad similitudinem gymnasiorum exornent mihi in palaestra locum, Cic. Fam. 7, 23, 2; cf.: domum ejus exornatam atque instructam iste reddiderat nudam atque inanem, id. Verr. 2, 2, 34, 84: triclinium ample magnificeque, id. ib. 2, 4, 27, 62: aliquem veste regia, Curt. 8, 13 fin.: tibi me exorno ut placeam, Plaut. Most. 1, 3, 135; cf. id. Stich. 5, 4, 3; id. Trin. 4, 2, 15.—Transf., comically: adeo exornatum dabo, adeo depexum, ut dum vivat, meminerit mei, I'll give him such a dressing, i. e. beating, Ter. Heaut. 5, 1, 77.—

B. Trop.: quin tu te exornas moribus lepidis? Plaut. Most. 1, 3, 12: Pythagoras exornavit eam Graeciam, quae magna dicta est, praestantissimis artibus, Cic. Tusc. 5, 4, 10; cf.: philosophiam falsa gloria, id. ib. 2, 5, 12; and: L. Fulvius eodem honore (i. e. consulatu) exornatus, Plin. 7, 43, 44, 136: ad illustrandam atque exornandam orationem, Cic. de Or. 3, 38, 152; cf.: mea ratio in dicendo haec esse solet, ut boni quod habeat, id amplectar, exornem, exaggerem, etc., id. ib. 2, 72, 292: quid exornamus philosophiam? aut quid ejus nomine gloriosi sumus? set off with praises, extol, id. Tusc. 2, 14, 33.—

III. To despoil of ornament, Tert. Cult. Fem. 2, 9. —Hence, exornātus, a, um, P. a., decked out, adorned (rare): candide vestitus, laute exornatusque, Plaut. Cas. 4, 1, 10: cithara exornatissima, Auct. Her. 4, 47, 60: ornatu nullo potest exornatior esse, Poët. in Anth. Lat. 1, 692 Burm.