Previous: externoNext: extero


externus, a, um, adj. [exter], outward, external (class.).

I. In gen.: nec enim ille externus et adventicius habendus est tepor, sed ex intimis maris partibus agitatione excitatus, Cic. N. D. 2, 10, 26: externa et adventicia visio, id. Div. 2, 58, 120: corpus, id. N. D. 1, 11, 26: pulsus, id. Rep. 6, 26: domina rerum externarum, id. Tusc. 5, 9, 25: commoda vel incommoda, id. Top. 23, 89: bona, Ov. P. 2, 3, 35: vir rebus externis magis laudandus quam institutis domesticis, Cic. Phil. 2, 28, 69.—Subst.: externi ne quid, Hor. S. 2, 7, 87: nos autem illa externa cum multis: haec interiora cum paucis ex ipso saepe cognovimus, outward goods, Cic. Ac. 2, 2, 4.—

II. In partic., with respect to one's family or country, of or belonging to another country, foreign, strange (syn.: alienus, peregrinus; opp. noster, domesticus, oppidanus, etc.): auxilia (opp. domesticae opes), Caes. B. G. 2, 5 fin.: qui (dii) jam non procul ab externo hoste atque propinquo, sed hic praesentes sua templa defendunt, Cic. Cat. 2, 13, 29: hostis (opp. oppidani), Hirt. B. G. 8, 37, 2; cf. bella (opp. civilia), Quint. 8, 3, 78: neque haec externa vobis est religio neque aliena, Cic. Verr. 2, 4, 51, 114: superstitiones, Tac. A. 11, 15: quam minime peregrina et externa verba, Quint. 8, 1, 2: verba (opp. nostra), id. 1, 5, 58: apud externos populos, Cic. Off. 2, 18, 64: gens, Verg. A. 7, 367: in externis locis, Cic. Fam. 4, 9 fin.: gratiae, Tac. A. 12, 15: mores, id. ib. 11, 16; cf.: mutatio morum, Curt. 8, 5: amor, i. e. for a foreigner, Ov. H. 5, 102: orbis, i. e. Asia and Africa, Plin. 22, 24, 56, 118 et saep.—As subst. in masc. and neutr.: canum tam amans dominorum adulatio tantumque odium in externos, towards strangers, Cic. N. D. 2, 63, 158: externa libentius quam domestica recordor, id. Off. 2, 8, 26: externa armis falsis velare, hostile feelings or designs, Tac. H. 4, 32: moliri, id. ib. 3, 5.