Previous: fatigatoriusNext: fatilegus


fătīgo, āvi, ātum, 1, v. a. [Gr. χάτις, want, χατίζω; cf.: adfatim, fatiscere, fessus], to weary, tire, fatigue; to vex, harass (not freq. till after the Aug. per.; but defatigare is freq. in Cic. and Caes.).

I. Lit.

(a). Act.: membra, Lucr. 3, 491; cf. defessos. (nervos), id. 6, 1162: dentem in dente, Ov. M. 8, 827: ille (anser) celer pennā tardos aetate fatigat Eluditque diu, id. ib. 8, 687: saepe etiam cursu quatiunt (armenta) et sole fatigant, Verg. G. 3, 132: per triennium Romanos exercitus fatigaverat, Vell. 2, 34, 1; cf.: quos nulla fatigant Proelia, Verg. A. 11, 306: aliquamdiu pugna atroci cum semet ipsi fatigassent, Liv. 8, 10, 3: dextram osculis, to load with kisses, Tac. A. 15, 71: sonitu vicina, Ov. M. 1, 573; cf.: venatu invigilant pueri silvasque fatigant, Verg. A. 9, 605: lolium tribulique fatigant Triticeas messes, disturb, mar, hinder, Ov. M. 5, 485. —

(b). Pass.: verberibus, tormentis, igni fatigati, Cic. Top. 20, 74; cf.: (sicarii) sunt vinclis et carcere fatigandi, id. Off. 3, 18, 73; and: (milites) magno aestu fatigati, Caes. B. C. 3, 95, 1: Romani multo ante labore proeliisque fatigati, Sall. J. 76, 5; cf.: neque insomniis, neque labore fatigari, id. C. 27, 2: quae cum ex magna parte legisset, fatigatus Tiberio tradidit, Suet. Aug. 85: juga demeret Bobus fatigatis, Hor. C. 3, 6, 43: ludo fatigatumque somno Puerum, id. ib. 3, 4, 11; so, Daedalus, Ov. M. 8, 260.—

II. Trop.

A. In gen., to weary, fatigue, importune; to plague, torment, vex.

(a). Act.: punire aliquem aut verbis fatigare, to reprove, Cic. Off. 1, 25, 88: prece qua fatigent Virgines sanctae Vestam? Hor. C. 1, 2, 26; cf.: cum per aliquot dies fatigassent singulos precibus, Liv. 9, 20, 3: aliquem precibus, id. 27, 45, 10 Drak.; cf.: Galba fatigabat deos (sc. precibus), Tac. H. 1, 29: corripit e somno corpus sociosque fatigat, Verg. A. 4, 572: socios voce, Sil. 12, 192: discentem per ambages fatigabit, Quint. 3, 11, 23: animam curis, Lucr. 3, 826; cf.: die noctuque fatigare animum, Sall. J. 70, 1: secundae res sapientium animos fatigant, id. C. 11, 8; cf. also: quid aeternis minorem Consiliis animum fatigas? Hor. C. 2, 11, 11: pectora, id. ib. 4, 14, 18: vitam bello, Lucr. 5, 1424: aspera Juno, Quae mare nunc terrasque metu caelumque fatigat, Verg. A. 1, 280: fama terras fatigat, Val. Fl. 2, 120: olli remigio noctemque diemque fatigant, wear out, pass, Verg. A. 8, 94: diem noctemque Marte, Val. Fl. 5, 602; cf. Prop. 4 (5), 11, 81: curasque ita corde fatigat, keeps revolving, Sil. 12, 496; cf. id. 1, 675: frustra niti neque aliud se fatigando nisi odium quaerere, Sall. J. 3, 3 Kritz. N. cr.: (Metellus) Marium fatigantem de profectione domum dimittit, Sall. J. 73, 2; cf.: quid mea de fraude deos fatigas? Prop. 2, 20, 3 (3, 13, 3 M.): quos ego audio maxima ope niti, ambire, fatigare vos singulos, ne quid, etc., Sall. J. 14, 20.—

(b). Pass.: dolis fatigari, Sall. J. 56, 1: Vagenses fatigati regis suppliciis, id. 66, 2; cf.: denique saepius fatigatus lenitur, id. ib. 111, 3; and: uti aetati concederet, fatigatus a fratre, etc., id. ib. 11, 4 Kritz.: Hersilia precibus raptarum fatigata orat, etc., Liv. 1, 11, 2; 23, 36, 7: lacrimis fatigatur auditor, Quint. 6, 1, 28: ipsa cogitatione suscepti muneris fatigor, id. 4 pracf. 7: si dicendum apud fatigatos est, id. 4, 1, 48; 1, 12, 1; 10, 5, 14.—

B. In partic., in late Lat.

1. To vex with raillery, to jeer, banter, Juv. 9, 11; Sulp. Sever. Dial. 1, 5; 1, 4; Sid. Ep. 6, 2.—

2. To exhaust, intoxicate: fatigati a vino, Vulg. Judith, 13, 2.