Previous: honestusNext: honorabilis


hŏnor or hŏnos (the latter form almost exclusively in Cic., who has honor only Phil. 9, 6 fin., and Fragm. pro Tull. 21; also in Caes., Liv., Sall., Prop., Verg., Nep., and Curt.; but honor in Sen., Vell., Ov.; and Hor. and Tac. use both forms. Honos was antiquated in Quintilian's day, v. Quint. 1, 4, 13; Neue, Formenl. 1, 168 sq.), ōris (archaic gen. honorus, like venerus, Lex Puteol. ap. Haubold, n. 7), m. [perh. Sanscr. hu-, call], honor, repute, esteem in which a person or thing is held.

I. Lit.

A. In gen.: cum honos sit praemium virtutis judicio studioque civium delatum ad aliquem, qui eum sententiis, qui suffragiis adeptus est, is mihi et honestus et honoratus videtur. Qui autem occasione aliqua etiam invitis suis civibus nactus est imperium, hunc nomen honoris adeptum, non honorem puto, Cic. Brut. 81, 281; cf.: is autem, qui vere appellari potest honos, non invitamentum ad tempus, sed perpetuae virtutis est praemium, id. Fam. 10, 10, 1 sq.: honos alit artes omnesque incenduntur ad studia gloria, id. Tusc. 1, 2, 4; so with gloria, id. Part. 24, 87: si honos is fuit, majorem tibi habere non potui, id. Fam. 5, 20, 2: quanto et honor hic illo est amplior, etc., id. Att. 9, 2, A, 1: gratia, dignitate, honore auctus, Caes. B. G. 1, 43, 8: amplissimis honoribus et praemiis decorari ... honos maximus, Cic. de Or. 1, 54, 232: ut eum amplissimo regis honore et nomine affeceris, id. Deiot. 5, 14: aliquem praecipuo honore habere, Caes. B. G. 5, 54, 4: suum cuique honorem et gradum reddere, Cic. Rosc. Am. 47, 136: apud eum sunt in honore et in pretio, id. ib. 28, 77; Caes. B. C. 3, 61, 1; so with in: in honore magno esse, Cic. Brut. 8, 30: summo in honore, id. de Or. 1, 55, 235; id. Off. 2, 19, 65: tanto in honore, id. Tusc. 2, 2, 4; Caes. B. C. 1, 77, 2; 3, 47, 7; Liv. 42, 6, 12; but without in: Jovem autem quanto honore in suo templo fuisse arbitramini, Cic. Verr. 2, 4, 58, 129: (Druides) magno sunt apud eos honore, Caes. B. G. 6, 13, 4; 5, 54, 5; Liv. 1, 40, 1; Tac. A. 14, 6; id. H. 1, 6, 4: honorem accipere, Cic. Att. 9, 2, A, 1: honorem huic generi (i. e. poëtis) non fuisse declarat oratio Catonis, id. Tusc. 1, 2, 3: honori summo nostro Miloni fuit qui P. Clodii conatus compressit, id. Off. 2, 17, 58; cf.: quod (i. e. medium ex tribus sedere) apud Numidas honori ducitur, Sall. J. 11, 3: rite suum Baccho dicemus honorem, honor, praise, Verg. G. 2, 393: tanto ille vobis quam mihi pejorem honorem habuit, worse honor, i. e. greater dishonor or disgrace, Q. Metell. ap. Gell. 12, 9, 4; cf.: exsilii honor, i. e. honorable exile, Tac. H. 1, 21.—Personified: tute pone te latebis facile, ne inveniat te honos, Plaut. Trin. 3, 2, 37.—Of inanim. and abstr. things, honor, esteem, value: physicae quoque non sine causa tributus idem est honos, Cic. Fin. 3, 22, 73; id. Fam. 7, 26, 2: ornatus ille admirabilis, propter quem ascendit in tantum honorem eloquentia, id. Or. 36, 125: multa renascentur quae jam cecidere, cadentque Quae nunc sunt in honore vocabula, si volet usus, Hor. A. P. 71: apud antiquos piscium nobilissimus habitus acipenser nullo in honore est, Plin. 9, 17, 27, 60; 19, 6, 32, 104: vino Pramnio etiam nunc honos durat, id. 14, 4, 6, 54 al.

B. In partic.

1. Public honor, official dignity, office, post, preferment (cf. munus): ita quaestor sum factus, ut mihi honorem illum tum non solum datum, sed etiam creditum ac commissum putem, Cic. Verr. 2, 5, 14, 35: ille honoris gradus, id. Sull. 29, 82: equites Romanos in tribunicium restituit honorem, Caes. B. C. 1, 77 fin.: extraordinarium honorem appetere, id. ib. 1, 32, 2: hic ipse honos (sc. dictatura), delatus ad me, testis est innocentiae meae, Liv. 9, 26, 14: curulem adferri sellam eo jussit (Flavius) ac sede honoris sui inimicos spectavit, id. 9, 46, 9: honore abiit, Suet. Aug. 26; cf.: deposito honore, id. ib. 36: paene honore summotus est, id. Claud. 9: honor municipalis est administratio rei publicae cum dignitatis gradu, sive cum sumtu, sive sine erogatione contingens, Dig. 50, 4, 14 pr.: honorem aut magistratum gerere, Gai Inst. 1, 96: clari velamen honoris sufficiunt tunicae summis aedilibus albae, Juv. 3, 178: tempus honoris, the term of office, id. 8, 150: honorem militiae largiri, military honors, id. 7, 88.—In plur.: populum Romanum hominibus novis industriis libenter honores mandare semperque mandasse, Cic. Verr. 2, 4, 37, 81; cf.: qui (populus) stultus honores Saepe dat indignis, Hor. S. 1, 6, 15: ascendisset ad honores, nisi, etc., Cic. Brut. 68, 241: honoribus amplissimis et laboribus maximis perfungi, id. Fam. 1, 8, 3: obrepisti ad honores errore hominum, id. Pis. 1, 1: Catulus maximis honoribus usus, Sall. C. 49, 2: magistratus atque honores capere, Suet. Aug. 26: largiri opes, honores, Tac. A. 11, 12.—

2. Particular phrases.

a. Honoris causa.

(a). Out of respect, in order to show honor (class.): C. Curio, quem ego hominem honoris potius quam contumeliae causa nominatum volo, Cic. Verr. 1, 7, 18: quem honoris causa nomino, id. Rosc. Am. 2, 6: toties hunc et virum bonum esse dixisti et honoris causa appellasti, id. Rosc. Com. 6, 18: Campanis equitum honoris causa, civitas sine suffragio data, Liv. 8, 14, 10; 32, 34, 8; 39, 22, 2.—

(b). For the sake of (ante-class.): ejus honoris causa, feci thensaurum ut hic reperiret Euclio, Plaut. Aul. prol. 25: mei honoris causa mittere coquos, id. ib. 3, 4, 4: huc honoris vostri venio gratia, id. Am. 3, 1, 7; id. Stich. 2, 2, 14: vestri honoris causa, Ter. Phorm. 5, 7, 35.—

b. Praefari or dicere honorem, to make an excuse in saying any thing that may be distasteful = by your leave or saving your presence: si dicimus: ille patrem strangulavit, honorem non praefamur. Sin de Aurelia aliquid aut Lollia, honos. praefandus est, Cic. Fam. 9, 22, 4; for which: haec sunt quae retulisse fas sit, ac pleraque ex his non nisi honore dicto, Plin. 28, 8, 24, 87; cf. also: honos auribus sit, i. e. pardon the expression, Curt. 5, 1, 22.—

3. Personified, Hŏnor or Hŏnos, as a deity whose temple adjoined that of Virtus, and who was worshipped with uncovered head, Cic. Verr. 2, 4, 54, 121; id. Sest. 54, 116; id. Leg. 2, 23, 58; Val. Max. 1, 1, 8; Liv. 27, 25, 7 sqq.; Aug. Civ. Dei, 4, 21; Inscr. Orell. 543.

II. Transf.

A. Concr., any thing given as a mark of honor, an honorary gift, a reward, acknowledgment, recompense, fee; a sacrifice; funeral rites; a legacy, etc. (mostly poet. and since the Aug. period): Itan tandem hanc majores famam tradiderunt tibi tui, ... honori posterorum tuorum ut vindex fieres, Plaut. Trin. 3, 2, 18: Curio misi, ut medico honos haberetur et tibi daret quod opus esset, Cic. Fam. 16, 9, 3; Vitr. 10, 22: geminum pugnae proponit honorem, Verg. A. 5, 365: nil victor honoris Ex opibus posco, Sil. 9, 199: dicite, Pierides, quonam donetur honore Neaera, Tib. 3, 1, 5: nec Telamon sine honore recessit Hesioneque data potitur, Ov. M. 11, 216: arae sacrificiis fument, honore, donis cumulentur, Liv. 8, 33, 21: divūm templis indicit honorem, Verg. A. 1, 632; Ov. F. 4, 409: nullos aris adoleret honores, id. M. 8, 742: meritos aris mactavit honores, Verg. A. 3, 118: honore sepulturae carere, Cic. de Sen. 20, 75; id. Inv. 1, 55, 108: cernit ibi maestos et mortis honore carentes Leucaspim, etc., Verg. A. 6, 333; cf. Ov. Tr. 3, 3, 45: mille viri, qui supremum comitentur honorem, Verg. A. 11, 61: solutus honos cineri, Val. Fl. 3, 357: honorem habere alicui, Curt. 3, 12, 13: omnem honorem funeri servare, id. 4, 10, 23: communem sepulturae honorem alicui tribuere, Suet. Aug. 17: nec enim quaerimus, cui acquiratur, sed cui honos habitus est, the honorary legacy, Dig. 37, 5, 3; 32, 1, 11: sepulturae honore spoliatus, Val. Max. 4, 7, 1; 9, 8, 1 fin.; cf.: supremitatis honor, Amm. 31, 13: supremus condicionis humanae honos, Val. Max. 6, 3, 1.—

B. Objectively, a quality that brings honor or consideration, an ornament, grace, charm, beauty (poet.): silvis Aquilo decussit honorem, Verg. G. 2, 404: December silvis honorem decutit, Hor. Epod. 11, 6; cf.: populeus cui frondis honor, Val. Fl. 6, 296: notus in vultus honor, Hor. Epod. 17, 18; Stat. Th. 10, 788.—In plur.: laetos oculis afflārat honores, Verg. A. 1, 591; cf. Sil. 12, 244: hic tibi copia Manabit ad plenum benigno Ruris honorum opulenta cornu, Hor. C. 1, 17, 16: nullum ver usquam nullique aestatis honores, Sil. 3, 487.—

C. A magistrate, office-holder: sed cum summus honor finito computet anno, sportula quid referat, Juv. 1, 117; cf. v. 110.