Previous: reginaNext: regionalis


rĕgĭo, ōnis, f. [rego], a direction, line (rare but class.).

I. Lit.: nullā regione viaï Declinare, Lucr. 2, 249; cf.: notā excedo regione viarum, Verg. A. 2, 737: de rectā regione deflecto, Cic. Verr. 2, 5, 68, 176: haec eadem est nostrae rationis regio et via, id. ib. 2, 5, 70, 181; cf.: oppidi murus ab planitie rectā regione, si nullus anfractus intercederet, MCC. passus aberat, Caes. B. G. 7, 46; and: non rectā regione iter instituit, sed ad laevam flexit, Liv. 21, 31: declinamus item motus nec tempore certo, nec regione loci certā, nor in a specified direction, Lucr. 2, 260; cf. id. 2, 293; Curt. 8, 9, 2: (Hercynia silva) rectā fluminis Danubii regione pertinet, Caes. B. G. 6, 25; 7, 46; Curt 7, 7, 4: ubi primos superare regionem castrorum animum adverterunt, the line, Caes. B. C. 1, 69: eam esse naturam et religionem provinciae tuae, ut, etc., i. e. the situation, Cic. Fam. 1, 7, 6: traicere amnem in regionem insulae, Curt. 8, 13, 23.—

B. E regione, adverbially.

a. In a straight line, directly: e regione moveri (opp. declinare), Cic. Fat. 9, 18; so of the rectilinear motion of atoms, id. ib. 20, 46: ferri, petere, id. Fin. 1, 6, 19: ut cadat e regione loci, quā dirigit aestus, straight down, perpendicularly, Lucr. 6, 823; cf. id. 6, 833.—

b. In the opposite direction, over against, exactly opposite; constr. with gen., dat., or absol.

(a). With gen.: (luna) cum est e regione solis, Cic. N. D. 2, 40, 103: erat e regione oppidi collis, Caes. B. G. 7, 36: castris positis e regione unius eorum pontium, quos, etc., id. ib. 7, 35: praesidio e regione castrorum relicto, id. ib. 7, 61 fin.: rates duplices e regione molis collocabat, id. B. C. 1, 25: e regione turris, id. B. G. 7, 25.—

(b). With dat.: dicitis, esse e regione nobis e contrariā parte terrae, qui adversis vestigiis stent contra nostra vestigia, quos ἀντίποδας vocatis, Cic. Ac. 2, 39, 123: e regione castris castra ponere, Caes. B. G. 7, 35.—

(g). Absol.: acie e regione instructā, Nep. Milt. 5, 3.—

c. Trop., on the other hand, on the contrary (late Lat.; syn.: e contra): Arabes camelorum lacte vivunt, e regione septentrionales, etc., Hier. adv. Jovin. 2, 7.—

II. Transf.

A. The line which bounds the sight, the visual line, boundary-line, boundary (cf: limes, finis).

1. Primarily in the lang. of augury: intra eas regiones, quā oculi conspiciant, Varr. L. L. 7, 9 Müll.: nempe eo (sc. lituo) Romulus regiones direxit tum, cum urbem condidit ... ab Attio Navio per lituum regionum facta descriptio, Cic. Div. 1, 17, 31: lituus, quo regiones vincere terminavit, id. N. D. 2, 3, 9: regionibus ratis, id. Leg. 2, 8, 21.—

2. In gen., a boundary-line, limit, boundary; usually in plur.

a. Lit.: anteponatur omnibus Pompeius, cujus res gestae atque virtutes iisdem quibus solis cursus regionibus ac terminis continentur, Cic. Cat. 4, 10, 21; cf.: caeli regionibus terminare, id. ib. 3, 11, 26: orbis terrae regiones, id. Arch. 10, 23. — Rare in sing.: quae regione orbem terrarum definiunt, Cic. Balb. 28, 64.—

b. Trop.: ejus (argumenti) nunc regiones, limites, confinia Determinabo, Plaut. Poen. prol. 45: animus si, quibus regionibus vitae spatium circumscriptum est, eisdem omnes cogitationes terminaret suas, Cic. Arch. 11, 29: pars (quaestionum) circumscripta modicis regionibus, id. de Or. 2, 16, 68: vix facile sese regionibus officii continere, id. Agr. 2, 35, 97. —

3. A quarter, region of the heavens or the earth (mostly poet.): (Nilus) exoriens penitus mediā ab regione diei, Lucr. 6, 723; so id. 6, 732: etiam regio (lunae mutatur), quae tum est aquilonaris, tum australis, Cic. N. D. 2, 19, 50: deinde subter mediam regionem sol obtinet, id. Rep. 6, 17, 17: atque eadem regio Vesper et Ortus erunt, Ov. Ib. 38; cf. vespertina, Hor. S. 1, 4, 30; Vitr 4, 5, 1: caeli in regione serenā, Verg. A. 8, 528: regione occidentis, Liv 33, 17; Just. 18, 3, 10.—

B. A portion (of the earth or heavens) of indefinite extent; a tract, territory, region (cf.: tractus, plaga).

1. Lit.

a. In gen.: in hac regione, Plaut. Cist. 4, 2, 42: locum delegit in regione pestilenti salubrem, Cic. Rep. 2, 6, 11: agri fertilissima regio, Caes. B. G. 7, 13 fin.: quā te regione reliqui? Verg. A. 9, 390: regione portae Esquilinae, in the region, neighborhood, Liv. 3, 66 fin. Drak.; 25, 25; 30; 33, 17; cf. Oud. de Auct. B. Alex. 30, 7; for which: e regione castrorum, in the vicinity of the camp, Liv. 10, 43 Drak.: eā regione quā Sergius erat, id. 5, 8: tam vasta, Just. 13, 7, 3: acclivis, Col. 3, 13, 8: deserta siti regio, Verg. A. 4, 42. — Plur.: hi loci sunt atque hae regiones, quae mihi ab ero sunt demonstratae, Plaut. Ps. 2, 2, 1: cur in his ego te conspicor regionibus? Ter. Eun. 5, 8, 32: qui innumerabiles mundos infinitasque regiones mente peragravisset, Cic. Fin. 2, 31, 102: terrae maximae regiones inhabitabiles, id. N. D. 1, 10, 24 et saep. —

b. In partic.

(a). A portion of country of indefinite extent; a territory, province, district, region; esp. freq. in plur., lands, territories: at regione locoque alio terrisque remotis, Lucr. 2, 534: Trebonium ad eam regionem, quae Aduaticis adjacet, depopulandam mittit, Caes. B. G. 6, 33: in ejusmodi regione atque provinciā, quae mari cincta esset, Cic. Fl. 12, 27: quae regio orave terrarum erat latior? id. Sest. 30, 66: regio Pedana, Hor. Ep. 1, 4, 2: quorum hominum regio, id. ib. 1, 15, 2: Sogdiana, Curt. 7, 10, 1: Cantium, quae regio est maritima omnis, Caes. B. G. 5, 14: quae regio totius Galliae media habetur, id. ib. 6, 13: Sida, quae extrema regio est provinciae meae, Lentul. ap. Cic. Fam. 12, 15, 5: ubi major atque illustrior incidit res, clamore per agros regionesque significant, Caes. B. G. 7, 3: principes regionum atque pagorum inter suos jus dicunt, id. ib. 6, 23: alias regiones partesque peteret, id. ib. 6, 43 fin.; cf. so with partes, id. B. C. 1, 25: deinde in quattuor regiones dividi Macedoniam. Unam fore et primam partem, quod, etc....Secundam fore regionem, quam, etc., Liv. 45, 29: quod erant propinquae regiones, Caes. B. C. 3, 34: ut quam latissimas regiones praesidiis teneret, id. ib. 3, 44. — Sometimes a district with its people: tractus ille celeberrimus, tota denique nostra illa aspera et montuosa et felix et fautrix suorum regio, Cic. Planc. 9, 22.—

(b). A principal division of the city of Rome, and of the territory around Rome, a quarter, ward, district, circle (of these, under Servius Tullius, there were in the city four, and in the Roman territory twenty-six; under Augustus, there were fourteen in the city), Laelius Felix ap. Gell. 15, 27, 4; Plin. 3, 5, 9, 66; Varr. ap. Non. 43, 10; Suet. Aug. 30; Tac. A. 14, 12; 15, 40; Inscr. Orell. 4 sq. et saep.; cf. Niebuhr, Gesch. 1, p. 458 sq.: regio quaedam urbis aeternae, Amm. 22, 9, 3; 16, 10, 15.— Of other cities, Inscr. Orell. 6, 768.—Hence, A REGIONIBVS, a captain of a quarter, Inscr. Murat. 894, 8; 895, 4 and 5.—

(g). Of the provinces into which Italy was divided by Augustus, a province, division: descriptionem ab eo (Augusto) factum Italiae totius in regiones undecim, Plin. 3, 5, 6, 46; 3, 11, 16, 99; 3, 12, 17, 106 al.

2. Trop., a province, department, sphere: dum in regionem astutiarum mearum te induco, ut scias Juxta mecum mea consilia, Plaut. Mil. 2, 2, 78; 3, 3, 13: idque (consilium) situm mediā regione in pectoris haeret, Lucr. 3, 140: ceterae fere artes se ipsae per se tuentur singulae; benedicere autem non habet definitam aliquam regionem, cujus terminis saepta teneatur, has no determinate province, Cic. de Or. 2, 2, 5: eadem est nostrae rationis regio et via, compass and course, id. Verr. 2, 5, 70, 181. —

3. The country, the field (late Lat.): herba regionis, Vulg. Gen. 2, 5: ligna, id. Ezech. 17, 24; id. Joel, 1, 19: bestiae, id. Ezech. 31, 13.