Previous: spatiosusNext: spatula


spătĭum, ii, n. [root spa-, to draw; Gr. σπάω; span-, to stretch; Gr. σπάνις, want; cf.: πένομαι, πένης; Germ. spannen; Dor. σπάδιον (=στάδιον), race-course; cf. Lat. penuria], room, a space (very freq. and class.).

I. Lit.

A. In gen.: est natura loci spatiumque profundi, Quod neque percurrere flumina possint, Nec, etc.... Usque adeo passim patet ingens copia rebus; Finibus exemptis, Lucr. 1, 1002; 5, 370; 1, 389: locus ac spatium, quod inane vocamus, id. 1, 426; cf. id. 1, 523: per totum caeli spatium diffundere sese (solis lux), id. 4, 202; cf.: tres pateat caeli spatium non amplius ulnas, Verg. E. 3, 105: flumen Dubis paene totum oppidum cingit: reliquum spatium, quā flumen intermittit, mons continet, Caes. B. G. 1, 38: temporibus rerum et spatiis locorum animadversis, id. B. C. 3, 61 fin.: quod spatium non esset agitandi, Nep. Eum. 5, 4: spatium loci, Quint. 8, 3, 84: spatio distante, Ov. M. 11, 715.—

B. In partic.

1. A (limited) space, distance, interval (syn. intervallum): siderum genus spatiis immutabilibus ab ortu ad occasum commeans, Cic. N. D. 2, 19, 49: magno spatio paucis diebus confecto, Caes. B. G. 3, 29: itineris spatium, id. B. C. 1, 24 fin.: viae spatium, the distance, length, Ov. M. 8, 794: trabes paribus intermissae spatiis (shortly before: paribus intervallis), Caes. B. G. 7, 23; cf.: alios ineunt cursus aliosque recursus Adversi spatiis, Verg. A. 5, 584 Coningt. ad loc.: hic locus aequo fere spatio ab castris utrisque aberat, Caes. B. G. 1, 43: inter duas acies tantum erat relictum spatii, ut, etc., id. B. C. 3, 92: cum Viridorix contra eum duum milium spatio consedisset, id. B. G. 3, 17: magnum spatium abesse, id. ib. 2, 17: quo tanta machinatio ab tanto spatio institueretur? id. ib. 2, 30: tormentorum usum spatio propinquitatis interire, id. B. C. 2, 16 fin.: jamque tenebat Nox medium caeli spatium, Hor. S. 2, 6, 101: illi medio in spatio chorus Occurrit, Verg. A. 10, 219: dimidium fere spatium confecerat, cum, etc., Nep. Eum. 9, 1: spatium discrimina fallit, the distance, Ov. M. 8, 577.—

b. Size, bulk, extent: dum spatium victi considerat hostis (serpentis), Ov. M. 3, 95: elephantis, Luc. 9, 732: oris Et colli, ov. M. 2, 672: dat spatium collo, id. ib. 3, 195: breve lateris, Juv. 6, 503; cf.: quod sit homini spatium a vestigio ad verticem, Plin. 7, 17, 17, 77: spatia montis, id. 35, 1, 1, 2: spatium admirabile rhombi, very large, Juv. 4, 39: vasti corporis, Sen. Hippol. 806: plantae Herculis, Gell. 1, 1, 2: trahit aures in spatium, in length, i. e. lengthens them out, Ov. M. 11, 176; so, in spatium, id. ib. 2, 197; 7, 783; Sil. 13, 562.—

2. An open space for walking, racing, etc., in.

a. A walk, promenade; a public place or square, etc. (cf. ambulatio): urbs delubris distincta spatiisque communibus, Cic. Rep. 1, 26, 41: templaque et innumeris spatia interstincta columnis, i. e. colonnades, porticos, Stat. S. 3, 5, 90: quin igitur ad illa spatia nostra sedesque pergimus, ubi cum satis erit deambulatum, requiescemus, Cic. Leg. 1, 4, 14: spatia silvestria, id. ib. 1, 5, 15: orator ex Academiae spatiis, id. Or. 3, 12 (quoted by Quint. 12, 2, 23, and by Tac. Or. 32): Academiae non sine causā nobilitata spatia, Cic. Fin. 5, 1, 1: locus planis Porrectus spatiis, in level spaces, i. e. plains, Hor. Ep. 1, 7, 42: ille actus habenā Curvatis fertur spatiis, Verg. A. 7, 381.—

b. A race-course, track: sicut fortis equus, spatio qui saepe supremo Vicit Olympia, Enn. Ann. 18, 22: nec vero velim quasi decurso spatio a calce ad carceres revocari, Cic. Sen. 23, 83: amat spatiis obstantia rumpere claustra, Hor. Ep. 1, 14, 9: cum carceribus sese effudere quadrigae, Addunt in spatia, Verg. G. 1, 513 Forbig. ad loc.: hic ad Elei metas et maxuma campi Sudabit spatia, id. ib. 3, 202: signoque repente Corripiunt spatia audito, id. A. 5, 316: tritumque relinquunt Quadrijugi spatium, Ov. M. 2, 168; cf.: equi Pulsabant pedibus spatium declivis Olympi, id. ib. 6, 487: abstulere me velut de spatio Graeciae res immixtae Romanis, Liv. 35, 40, 1: nobilis equos cursus et spatia probant, Tac. Or. 39.—

c. Poet., in gen., room or space in a building: Phocus in interius spatium pulchrosque recessus Cecropidas ducit, the inner space, the interior, Ov. M. 7, 670.—

3. Transf., the action of walking, a walk, promenade; a turn, course: cum in ambulationem ventum esset, Scaevolam, duobus spatiis tribusve factis, dixisse, etc., Cic. de Or. 1, 7, 28; cf. id. Rep. 1, 12, 18; Suet. Aug. 83: si interdum ad forum deducimur, si uno basilicae spatio honestamur, Cic. Mur. 34, 70: septem spatiis circo meruere coronam, Ov. Hal. 68: (agitatores) septimo spatio palmae appropinquant, Sen. Ep. 30, 13.—

II. Trop.

A. Of time.

1. In gen., a space of time, interval, period: spatia omnis temporis non numero dierum sed noctium finiunt, Caes. B. G. 6, 18: spatium praeteriti temporis, Cic. Arch. 1, 1: quantum fuit diei spatium, as the portion of the day allowed, Caes. B. G. 2, 11 fin.: annuum spatium, id. B. C. 3, 3: annuum, menstruum, diurnum, nocturnum, Cic. Inv. 1, 26, 39: dierum triginta, id. Verr. 2, 2, 39, 96: parvo dilexit spatio Minoida Theseus, Prop. 2, 24, 43 (3, 19, 27): spatio brevi, Hor. C. 1, 11, 6: in brevi spatio mutantur secla animantum, Lucr. 2, 77; so, in brevi spatio, Ter. Heaut. 5, 2, 2: aliquid longo spatio tenere, Cic. Off. 2, 23, 81: me ex comparato et constituto spatio defensionis in semihorae curriculum coëgisti, id. Rab. Perd. 2, 6: hoc interim spatio conclave illud concidisse, id. de Or. 2, 86, 353: spatia annorum, Prop. 3 (4), 21, 31: spatium juventae Transire, Ov. M. 15, 225: illa dies ... incerti spatium mihi finiat aevi, id. ib. 15, 874: post sexagesimum vitae spatium, i. e. after the sixtieth year, Plin. 7, 50, 51, 170.—

2. In partic.

a. Of a portion of time in which to do any thing, space, time, leisure, opportunity: neque, ut celari posset, tempus spatium ullum dabat, Ter. Hec. 3, 3, 14: nisi tempus et spatium datum sit, Cic. Quint. 1, 4: irae suae spatium et consilio tempus dare, Liv. 8, 32: ubicumque datum erat spatium solitudinis, Ter. Hec. 1, 2, 55: quantum spatii nobis datur, Cic. de Or. 1, 59, 252: tempus inane peto, requiem spatiumque furori, Verg. A. 4, 433: ne properes, oro; spatium pro munere posco, Ov. R. Am. 277: proin quicquid est, da tempus ac spatium tibi. Quod ratio non quit, saepe sanavit mora, Sen. Agam. 2, 129.—Esp.: spatium (aliquid, nihil spatii, etc.) alicui faciendi or ad faciendum aliquid, time to do a thing: breve spatium'st perferundi quae minitas mihi, Plaut. Capt. 3, 5, 85: ut Ne esset spatium cogitandi ad disturbandas nuptias, Ter. And. 1, 2, 11: quam longum spatium amandi amicam tibi dedi! id. Hec. 4, 4, 62: dare alicui spatium ad se colligendum, Cic. Caecin. 2, 6: ad scribendum, id. Fam. 15, 17, 1: pila in hostes coniciendi, Caes. B. G. 1, 52; 4, 13; Ov. M. 10, 163: nec fuit spatium ad contrahenda castra, Caes. B. G. 7, 40: cum erit spatium, utrumque praestabo, Cic. Att. 5, 14, 1: si spatium ad dicendum habuissemus, id. Verr. 1, 18, 56: spatium sumamus ad cogitandum, id. Fin. 4, 1, 1; id. de Or. 1, 33, 150: sex dies ad eam rem conficiendam spatii postulant, Caes. B. C. 1, 3 fin.: vix explicandi ordines spatium Etruscis fuit, Liv. 2, 46, 3: spatium Vitellianis datum refugiendi, Tac. H. 2, 25.—Rarely with dat.: spatium quidem tandem adparandis nuptiis, vocandi, sacruficandi dabitur paululum, Ter. Phorm. 4, 4, 20.—

b. A year of life: quosdam (morbos) post sexagesimum vitae spatium non accidere, Plin. 7, 50, 51, 170. —

c. Metrical time, measure, quantity: trochaeus, qui est eodem spatio quo choreus, Cic. Or. 57, 193; cf. Quint. 1, 5, 18: neu sermo subsultet imparibus spatiis ac sonis, miscens longa brevibus, etc., id. 11, 3, 43; cf. id. 11, 3, 40; 11, 3, 17 al.

B. (Acc. to I. B.) A path, course, race, track: ut eadem spatia quinque stellae dispari motu cursuque conficiant, Cic. de Or. 3, 45, 178: quid mihi opu'st, decurso aetatis spatio, cum meis gerere bellum? Plaut. Stich. 1, 2, 14: prope jam excurso spatio, Ter. Ad. 5, 4, 6: te vero, mea quem spatiis propioribus aetas Insequitur, Verg. A. 9, 275: deflexit jam aliquantulum de spatio curriculoque consuetudo majorum, Cic. Lael. 12, 40; cf.: quemadmodum simus in spatio Q. Hortensium ipsius vestigiis persecuti, id. Brut. 90, 307: currenti spatium praemonstra, Lucr. 6, 93: pede inoffenso spatium decurrere vitae, Ov. Tr. 3, 4, 33; Sen. Troad. 398.