Previous: succedaneusNext: succendo


suc-cēdo, cessi, cessum, 3, v. n. and a. [sub].

I. To go below or under (so mostly poet.; syn. subeo).

A. Lit.

1. In gen., to enter, go under, come under: simul ac primum nubes succedere soli Coepere, to go under the sun, Lucr. 5, 286; cf. id. 6, 402: tectum, cui imbris vitandi causā succederet, Cic. Dom. 44, 116: maestae Succedunt ramis volucres, Val. Fl. 6, 505: succedere tectis, Ov. M. 2, 766; so, tectis, id. ib. 8, 549; Verg. A. 1, 627: rex jussae succedit aquae, Ov. M. 11, 142: tecto et umbrae, Verg. G. 3, 418: antro, id. E. 5, 6 and 19: tumulo sineret succedere terrae, i. e. to be buried, id. A. 11, 103; cf.: serpens imo Successit tumulo, id. ib. 5, 93.—

2. In partic., to go from under; to go up, mount, ascend: alto caelo, to mount, ascend, Verg. G. 4, 227: in arduum, Liv. 5, 43; cf.: hoc itinere est fons, quo mare succedit longius, Caes. B. C. 2, 24: muros, Liv. 27, 18, 13; 31, 45, 5; Tac. A. 2, 20; Sil. 10, 597: tumulum, Liv. 22, 28 et saep. — Absol.: erigi scalas jussit ac promptissimum quemque succedere, Tac. A. 2, 81.—Poet.: in montem succedere silvas Cogebant, to retreat to the mountains, Lucr. 5, 1370.—

B. Trop.

1. To come under, submit to any thing: omnes sententiae verbaque omnia ... sub acumen stili subeant et succedant necesse est, Cic. de Or. 1, 33, 151: externae dominationi, quam in suis timuerunt, sponte succedunt, Just. 8, 2, 2: succedoque oneri, take up, Verg. A. 2, 723: nec qui succederet operi inventus est, undertake, Plin. 35, 10, 36, 92.—

2. To go up, mount, ascend: a pedibusque minutatim succedere frigus Non dubitabat, Lucr. 6, 1191: ad summum honorem, id. 5, 1122: ille ad superos Succedet famā, Verg. A. 12, 235: aurum in summum successit honorem, Lucr. 5, 1275.—

II. To approach, draw near (class. and freq.).

A. Milit. t. t., to march on, advance, march up to, approach (class. and freq.; cf.: invado, progredior): sub primam nostram aciem successerunt, Caes. B. G. 1, 24: sub montem, id. B. C. 1, 45: supra hostium munitionem, Sisenn. ap. Non. 91, 23: ad castra hostium infestis signis, Liv. 7, 37: ad stationes hostium, id. 30, 8: ad hostium latebras, id. 10, 14: ad urbem, id. 26, 44: ad moenia, id. 44, 31: sub ipsum vallum, id. 31, 36, 5: ad portūs claustra, Curt. 4, 5, 19: celeriter ad molem, id. 4, 3, 2: moenibus, Liv. 10, 34; 24, 19: munimentis, id. 9, 14: munitionibus, Auct. B. Alex. 30, 4: portas succedunt, Caes. B. G. 2, 6: murum, Liv. 38, 9.—Absol.: classis paulatim successit, Tac. A. 3, 1.—Impers. pass.: ubicumque iniquo successum est loco, Liv. 9, 31.—

B. To follow, follow after, take the place of, relieve, come into the place of, succeed; to succeed to, receive by succession (syn. subsequor).

1. Lit.: ut integri et recentes defatigatis succederent, Caes. B. G. 5, 16; 7, 41; id. B. C. 3, 94; cf. Liv. 9, 32; Ov. M. 13, 134: in stationem, Caes. B. G. 4, 32: in pugnam, Liv. 9, 27; for which, proelio, id. 6, 4: in paternas opes, id. 21, 3: in Pompeii locum heres, Cic. Phil. 2, 25, 62; cf.: Sequani principatum dimiserant. In eorum locum Remi successerant, Caes. B. G. 6, 12: ego in ejus quem occidissem succederem locum, Liv. 40, 12, 13: succedam ego vicarius tuo muneri, Cic. Verr. 2, 4, 37, 81; 2, 3, 51, 120; id. Fam. 3, 3, 1; cf. id. Fl. 14, 33; 21, 49: qui regno successit, Plin. 36, 27, 70, 204: post ejus mortem frater regno successit, Just. 17, 3, 6: in hujus locum filia regno successit, id. 2, 4, 17; but: in regnum, id. 7, 2, 2: huic Mithridates filius succedit, id. 42, 2, 3: ad alteram partem succedunt Ubii, follow, come next, Caes. B. G. 4, 3.—Of things: aspicit in teretes lignum succedere suras, Ov. M. 11, 80. — Impers. pass.: non solum, quod tibi succederetur, sed quod Gabinio non succederetur, Cic. Pis. 36, 88: te antea, quam tibi successum esset, decessurum fuisse, id. Fam. 3, 6, 2.—

2. Trop.

a. To come or enter into a relation: in affinitatis jura, Just. 7, 3, 9.—

b. To follow, follow after, succeed.

(a). In time: successit ipse magnis (oratoribus), Cic. Or. 30, 105: horum aetati successit Isocrates, id. ib. 13, 40; cf.: nihil semper floret: aetas succedit aetati, id. Phil. 11, 15, 39: tertia post illas successit aënea proles, Ov. M. 1, 125: quorum priores duae probationi succedunt, Quint. 3, 9, 1: in Italiā violis succedit rosa, Plin. 21, 11, 39, 68: etenim ei succedo orationi, quae, etc., I succeed, I speak after an oration, which, etc., Cic. Balb. 1, 4: consules, quo majori gloriae rerum gestarum succedere se cernebant, Liv. 4, 11, 2: rex ... succedens tantae caritati Hieronis, id. 24, 5, 1: ut bono succedenti regi difficilis aemulatio esset, id. 1, 48, 8.—

(b). To follow, take the place of, succeed in value: cujus (purpurae) libra denariis centum venibat ... huic successit dibapha Tyria, quae in libras denariis mille non poterat emi, Nep. ap. Plin. 9, 39, 63, 137: in vicem ejus (graminis) succedit decoctum, Plin. 24, 19, 118, 179: non numero tantum amissorum civium, sed et dignitati, Just. 3, 5, 7: filii magnitudini patris successerunt, id. 19, 1, 2.—Pass. impers.: male gestis rebus alterius successum est, Liv. 9, 18, 15.—

c. Hence, to follow the nature or rule of any thing, to belong to a class or category (rare): succedere hanc quoque comparativo generi, Quint. 3, 10, 4: quae omnia succedunt legitimis quaestionibus, id. 3, 6, 71.—

d. Pregn.: res (alicui) succedit, or simply succedit, goes on well, is successful, prospers, succeeds (cf. evenit): lepide hoc succedit sub manus negotium, Plaut. Mil. 3, 2, 59: negotium (ei) sub manus, id. ib. 4, 4, 7; id. Pers. 4, 1, 2: quando hoc bene successit, Ter. Ad. 2, 4, 23: parum succedit, quod ago, id. And. 4, 1, 54: pleraque non succedunt, Varr. R. R. 3, 9, 16: quod res nulla successerat, Caes. B. G. 7, 26: inceptum non succedebat, Liv. 42, 58: nihil conceptae temere spei succedebat, id. 33, 5, 3: voti Phoebus succedere partem Mente dedit, Verg. A. 11, 794: si prospere prima successerint, Just. 9, 3, 7.—Absol.: hac non successit: aliā ingrediemur viā, Ter. And. 4, 1, 45: si quando minus succedet, Cic. Or. 28, 98: si ex sententiā successerit, id. Q. Fr. 2, 14, 1: si proinde, ut ipse mereor, mihi successerit, Planc. ap. Cic. Fam. 10, 4, 4: si successisset coeptis, Liv. 25, 37: inceptis, id. 24, 19: fraudi, id. 38, 25: facinori eorum, id. 40, 11 et saep.: successurumque Minervae Indoluit, Ov. M. 2, 788.—Pass.: cum omnia meā causā velles mihi successa, Cic. Fil. ap. Cic. Fam. 16, 21, 2.—Impers.: nolle successum non patribus, Liv. 2, 45, 5: ubicumque iniquo successum erat loco, id. 9, 31, 13 Weissenb. ad loc.